Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.2.1 Cic. Fam. 7.2.4 (English) >>Cic. Fam. 7.3.1

7.2.3 postremo (vix veri simile fortasse videatur) oderam multo peius hunc quam illum ipsum Clodium. illum enim oppugnaram, hunc defenderam ; et ille, cum omnis res p. in meo capite discrimen esset habitura, magnum quiddam spectavit, nec sua sponte sed eorum auxilio, qui me stante stare non poterant, hic simiolus animi causa me in quem inveberetur delegerat persuaseratque non nullis invidis meis se in me emissarium semper fore. quam ob rem valde iubeo gaudere te. Magna res gesta est. numquam ulli fortiores cives fuerunt quam qui ausi sunt eum contra tantas opes eius, a quo ipsi lecti iudices erant, condemnare; quod fecissent numquam, nisi iis dolori meus fuisset dolor.

7.2.4 nos hic in multitudine et celebritate iudiciorum et novis legibus ita distinemur ut cotidie vota faciamus ne intercaletur, ut quam primum te videre possimus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.2.1 Cic. Fam. 7.2.4 (English) >>Cic. Fam. 7.3.1

Powered by PhiloLogic